Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 12.30.1 | Cic. Fam. 12.30.3 (English) | >>Cic. Fam. 12.30.6 |
12.30.1
itane ? praeter litigatores nemo ad te meas litteras ? multae istae quidem ; tu enim perfecisti ut nemo sine litteris meis tibi se commendatum putaret ; sed quis umquam tuorum mihi dixit esse cui darem , quin dederim ? aut quid mi iucundius quam , cum coram tecum loqui non possim , aut scribere ad te aut tuas legere litteras ? illud magis mihi solet esse molestum , tantis me impediri occupationibus , ut ad te scribendi meo arbitratu facultas nulla
detur . non enim te epistulis sed voluminibus lacesserem ; quibus quidem me a te provocari oportebat . quamvis enim occupatus sis ,' oti tamen plus habes ; aut , si ne tu quidem vacas , noli impudens esse nec mihi molestiam exhibere et a me litteras crebriores , cum tu mihi raro mittas , flagitare .
12.30.2
nam cum antea distinebar maximis
occupationibus , propterea quod omnibus curis rem p . mihi tuendam
putabam , tum hoc tempore multo distineor vehementius . ut enim gravius aegrotant ii qui , cum levati morbo videntur , in
eum de integro inciderunt , sic vehementius nos laboramus , qui profligato bello ac paene sublato renovatum bellum gerere conamur . sed haec hactenus . .
tu tibi , mi Cornifici , fac ut persuadeas non esse me tam
imbecillo animo , ne dicam inhumano , ut a te vinci possim
aut officiis aut amore . non dubitabam equidem , verum tamen multo mihi notiorem amorem tuum effecit Chaerippus . O hominem semper illum quidem mihi aptum , nunc vero etiam suavem ! vultus me hercule tuos mihi expressit omnis , non solum animum ac verba pertulit . itaque noli
vereri ne tibi suscensuerim , quod eodem exemplo ad me quo ad ceteros . requisivi equidem proprias ad me unum litteras , sed neque vehementer et amanter .
12.30.3
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 12.30.1 | Cic. Fam. 12.30.3 (English) | >>Cic. Fam. 12.30.6 |